- THEOLOGUS
- THEOLOGUSGraece Θεολόγος, cognomen D. Ioannis Euangelistae et Apostoli, quod inscriptio Apocalypseos a Veteribus addita praefert, Α᾿ποκάλυψις Ι᾿ωάννου τȏυ Θεολόγου, Is enim, tamquam aquila, in verbi increati generationem sua lumina direxit, ac inde suam est exorsus Euangelicam narrationem, Dominic. Macer Hierolex. Unde antonomastice sub Theologi nomine semper hic Euangelista a Graecis intelligitur. Alivando Theologus Senior dicitur, ad differentiam Theologi Iunioris Gregorii Nazianzeni, qui Theologi nomen inter Patres similiter praecipuô quôdam honore adeptus est, Tob. Pfannerus, System. Theol. Gentil. pur. c. 7. §. 5. Vide et Clar. Suicerum Thes. Eccles. in hac voce. Hodie, quinam voce hâc designentur, notum. In Ecclesia Romana, Theologus, in singulis Ecclesiis Cathedralibus, qui Sacerdotes et alios in sacra pagina doceat, et in his praesertim informet, quae ad curam animarum spectare noscuntur, institutus legitur Statutô Concilii Lateran. sub Innocentio III. c. 11. etc. Θεῶν παῖδας καὶ πατέρας τῆς περὶ αὐτῶν ἀληθεὶας Platonicis olim Theologos appellari consuevisse, diximus supra, voce Pater Synedrit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.